|
|
||
|
28 TESTAMENTS ENREGISTRÉS AU PARLEMENT DE PARIS (268)
consiliarius, parrochianus noster, sanus mente et intellectu, recte loquens et bene intelligens, considerans et attendens quod mchil est cercius morte nichilque incercius ejus hora, timens ne forte, quod absit, dies extrema vite sue ipsum capiat irnprovisum, et ob hoc non immerito cogitans de supremis, nolens, ut dicebat, intestatus decedere, sed fortuitis casibus que previderi non possunt cupiens pocius obviare ac anime sue saluti providere, de bonis et rébus sibi a Deo collatis testamentum suum, causa sue ultime voluntatis, Dei nomine primitus invocato, fecit etordinavit in modum qui sequitur et in formam :
In primis enim animam suam, cum de corpore suo fuerit egressa, omnipotenti Deo creatori suo, gloriose Virgini Marie totique celesti curie humiliter et dévote recommendans, in fide catholica, quam Sancta mater nostra tenet et prédicat Ecclesia, decedere vol uit, et corpus seu cadaver suum tradi disposuit ecclesiastice sepulture, videlicet in dicta ecclesia Sancti Stephani.
Deinde, voiuit et ordinavit idem testator omnia débita sua sol vi, et ejus forefacta, si que sint et de quibus constare poterit, per executores inferius nominandos emendari.
Postea, legavit idem testator conjunctim tam ecclesie quam curato predictis pro fovea et inhumacione sua in ipsa ecclesia Genda quadra-ginta solidos Parisiensium annui et perpetui redditus de pecuniis et bonis sue execucionis emendos.
Item, legavit idem testator fabrice ipsius ecclesie viginti solidos Parisiensium.
Item, legavit nobis curato viginti solidos Parisiensium.
Item, legavit idem testator capellanis ipsius ecclesie viginti solidos Parisiensium.
. Item, legavit idem testator clericis ipsius ecclesie decem solidos Parisiensium.
Item, legavit dictus testator fabrice Ecclesie Parisiensis quinque solidos Parisiensium.
Item, [legavit] idem testator Domui Dei Parisiensi quinque solidos Parisiensium.
|
||
|
|
||